- TANIS
- TANISunde Tanitis praefectura Plinio, l. 5. c. 9. Taphnis Ezechieli, c. 30. v. 18. urbs Aegypti inferioris apud ostium Taniticum, a Gigantibus condita et nominata teste Isidorô, ac Pharaonis quondam regia, ubi Moyses tot edidit signa. Tanes adhuc dicta, teste Nigro, urbs quondam magna, Stephano auctore, et metropolis inferioris Aegypti sub Pastoribus, qui ibi sedem suam habuerunt, cum antea Heliopolis illius regni fuisset caput: unde illi Τανῖται βασιλεῖς Tanitae Reges, ab hac urbe, Syncello dicuntur, p. 103. quos in Aegypto regnâsse annos 511. a Salate primo Rege, usque ad Zet ultimum, supra vidimus. Mentio fit urbis Psalmo 78. v. 12. Deus mir abilia fecerat in terra Aegypti in campo Taneos, tempore videl. Mosis, ut iam indigitavimus: id quod factum est sub Tanitarum Rege IV. Aphophe, de quo suô locô. Nimirum Aegyptus ita proprie dicta, et a Thebaide distincta, in 2. partes divisa fuit, una Superior Aegyptus, Thebaidi contermina, cuius caput Memphis; altera Inferior dicta, Iudaeae, propior, cuius metropolis Pastorum tempore erat Tanis: asque in hac Israelitae degebant. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron..
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.